{"name":"articles","title":"The Articles in Latin","text":"The Articles of our Church were at the same time prepared both in *Latin* and *English*; so that both are equally Authentical: It is therefore proper to give them here in *Latin,* since the *English* of them is only inserted in the following Work. This is the more necessary, because many of the Collations set down at the End of the Introduction, relate to the *Latin* Text.\n\nARTICVLI de quibus convenit inter Archiepiscopos & Episcopos utriusque Provinciae, & Clerum Vniversum in Synodo, Londini, Anno *1562.* secundum computationem Ecclesiae Anglicanae, ad tollendam opinionum dissentionem & consensum in vera Religione firmandum. Editi Authoritate serenissimae Reginae. *Londini, apud Johannem Day, 1571.*\n\n## De fide in sacro sanctam Trinitatem\n\nUnus est vivus, & verus Deus, aeternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immensae potentiae, sapientiae ac bonitatis, creator, & conservator omnium, tum visibilium, tum invisibilium. Et in unitate hujus divinae naturae, tres sunt personae, ejusdem essentiae, potentiae ac aeternitatis, Pater, Filius, & Spiritus sanctus.\n\n## De verbo, sive Filio Dei, qui verus homo factus est\n\nFilius, qui est verbum patris, ab aeterno a patre genitus, verus & aeternus Deus, ac patri consubstantialis, in utero beatae virginis, ex illius substantia naturam humanam assumpsit: ita ut duae naturae, divina & humana, integre atque perfecte in unitate personae fuerint inseparabiliter conjunctae, ex quibus est unus Christus, verus Deus & verus homo, qui vere passus, crucifixus, mortuus, & sepultus, ut patrem nobis reconciliaret, essetque hostia, non tantum pro culpa originis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.\n\n## De Descensu Christi ad Inferos\n\nQuemad modum Christus pro nobis mortuus est, & sepultus, ita est etiam credendus ad Inferos descendisse.\n\n## De resurrectione Christi\n\nChristus vere a mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanae naturae pertinentibus, recepit: cum quibus in coelum ascendit, ibique residet, quoad extremo d ie ad judicandos homines reversurus sit.\n\n## De Spiritu Sancto\n\nSpiritus sanctus a patre & filio procedens ejusdem est cum patre, & filio essentiae, majestatis, & gloriae, verus ac aeternus Deus.\n\n## De divinis Scripturis, quod sufficiant ad salutem\n\nScriptura sacra continet omnia, quae ad salutem sunt necessaria, ita, ut quicquid in ea nec legitur, neque inde probari potest, non sit a quonam exigendum, ut tanquam articulus fidei credatur, aut ad salutis necessitatem requiri putetur.\n\nSacrae Scripturae nomine, eos Canonicos libros veteris, & novi Testamenti intelligimus, de quorum authoritate, in Ecclesia nunquam dubitatum est.\n\n## De nomnibus, & numero librorum sacrae Canonicae Scripturae veteris Testamenti\n\n- Genesis.\n\n- Exodus.\n\n- Leviticus.\n\n- Numeri.\n\n- Deuteron.\n\n- Josuae.\n\n- Judicum.\n\n- Ruth.\n\n- Prior liber Samuelis.\n\n- Secundus liber Samuelis.\n\n- Prior liber Regum.\n\n- Secundus liber Regum.\n\n- Prior liber Paralipom.\n\n- Secundus liber Paralipom.\n\n- Primus liber Esdrae.\n\n- Secundus liber Esdrae.\n\n- Liber Hester.\n\n- Liber Job.\n\n- Psalmi.\n\n- Proverbia.\n\n- Ecclesiastes vel Concionator.\n\n- Cantica Solomonis.\n\n- 4 Prophetae Majores.\n\n- 12 Prophetae Minores.\n\n## Alios autem libros (ut ait Hieronimus) legit quidem Ecclesia, ad exempla vitae, & formandos mores: illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet, ut sunt\n\n- Tertius liber Esdrae.\n\n- Quartus liber Esdrae.\n\n- Liber Tobiae.\n\n- Liber Judith.\n\n- Reliquum libri Hester.\n\n- Liber sapientiae.\n\n- Liber Jesu filii Sirach.\n\n- Baruch propheta.\n\n- Canticum trium puerorum.\n\n- Historiae Susannae.\n\n- De Bel & Dracone.\n\n- Oratio Manasses.\n\n- Prior liber Machabeorum.\n\n- Secundus liber Machabeorum.\n\nNovi Testamenti omnes libros (ut vulgo recepti sunt) recipimus, & habemus pro Canonicis.\n\n## De veteri Testamento\n\nTestamentum vetus, novo contrarium non est, quandoquidem tam in veteri, quam in novo, per Christum, qui unicus est Mediator Dei, & hominum, Deus & homo, aeterna vita humano generi est proposita. Quare male sentiunt, qui veteres tantum in promissiones temporarias sperasse confingunt. Quanquam lex a Deo data per Mosen (quoad ceremonias & ritus) Christianos non astringat, neque civilia ejus praecepta in aliqua republica necessario recipi debeant, nihilominus tamen ab obedientia mandatorum (quae moralia vocantur) nullis (quantumvis Christianus) est solutus.\n\n## De tribus Symbolis\n\nSymbola tria, Nycoenum, Athanasii, & quod vulgo Apostolorum appellatur, omnino recipienda sunt, & credenda, nam firmissimis Scripturarum Testimoniis probari possunt.\n\n## De peccato originali\n\nPeccatum originis non est (ut fabulantur Pelagiani) in imitatione Adami situm, sed est vitium, & depravatio naturae, cujuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati: qua fit, ut ab originali justitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat, & caro semper adversus spiritum concupiscat, unde in unoquoque nascentium, iram Dei, atque damnationem meretur. Manet etiam in renatis haec naturae depravatio. Qua fit ut affectus carnis Graece 〈 in non-Latin alphabet 〉, quod alii sapientiam, alii sensum, alii affectum, alii studium carnis interpretantur,) legi Dei non subjiciatur. Et quanquam renatis & credentibus, nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese ratione habere concupiscentiam, fatetur Apostolus.\n\n## De libero arbitrio\n\nEa est hominis post lapsum Adae conditio, ut sese naturalibus suis viribus, & bonis operibus, ad fidem, & invocationem Dei convertere, ac praeparare non possit. Quare absque gratia Dei (quae per) Christum est, nos praeveniente, ut velimus, & cooperante, dum volumus, ad pietatis opera facienda, quae Deo grata sunt, & accepta, nihil valemus.\n\n## De hominis justificatione\n\nTantum propter meritum Domini, ac Servatoris nostri Jesu Christi, per fidem, non propter opera, & merita nostra, justi coram Deo reputamur. Quare sola fide nos justificari doctrina est saluberrima, ac consolationis plenissima, ut in homilia de justificatione hominis, fusius explicatur.\n\n## De bonis operibus\n\nBona opera quae sunt fructus fidei, & justificatos sequuntur, quanquam peccata nostra expiare, & divini judicii severitatem ferre non possunt; Deo tamen grata sunt, & accepta in Christo, atque ex vera fide necessario profluunt, ut plane ex illis, aeque fides viva cognosci possit, atque arbor ex fructu judicari.\n\n## De operibus ante justificationem\n\nOpera quae fiunt, ante gratiam Christi, & spiritus ejus afflatum, cum ex fide Jesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt, neque gratiam (ut multi vocant) de congruo merentur. Immo cum non sunt facta, ut Deus illa fieri voluit & praecepit, peccati rationem habere non dubitamus.\n\n## De operibus supererogationis\n\nOpera quae supercrogationis appellant, non possunt sine arrogantia, & impietate praedicari. Nam illis declarant homines, non tantum se Deo reddere, quae tenentur, sed plus in ejus gratiam facere, quam deberent, cum aperte Christus dicat; Cum feceritis omnia quaecunque praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.\n\n## De Christo qui solus est sine peccato\n\nChristus in nostrae naturae veritate, per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus erat immunis, tum in carne, tum in spiritu. Venit ut agnus, absque macula, qui mundi peccata per immolationem sui semel factam, tolleret, & peccatum (ut inquit Johannes) in eo non erat: sed nos reliqui etiam baptizati, & in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes. Et si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est.\n\n## De peccato post Baptismum\n\nNon omne peccatum mortale post Baptismum voluntarie perpetratum, est peccatum in Spiritum sanctum, & irremissibile. Proinde lapsis a Baptismo in peccata, locus poenitentiae non est negandus, post acceptum spiritum sanctum possumus a gratia data recedere, atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere, ac resipiscere: ideoque illi damnandi sunt, qui se quamdiu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipiscentibus, veniae locum denegant.\n\n## De praedestinatione, & electione\n\nPraedestinatio ad vitam, est aeternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto constanter decrevit, eos quos in Christo elegit ex hominum genere, a maledicto & exitio liberare, atque (ut vasa in honorem efficta) per Christum, ad aeternam salutem adducere. Unde qui tam praeclaro Dei beneficio sunt donati, illi spiritu ejus, opportuno tempore operante, secundum propositum ejus, vocantur, vocationi per gratiam parent, justificantur gratis, adoptantur in filios Dei, unigeniti ejus Jesu Christi imagini efficiuntur conformes, in bonis operibus sancte ambulant, & demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam faelicitatem.\n\nQuemadmodum praedestinationis, & electionis nostrae in Christo pia consideratio, dulcis, suavis & ineffabilis consolationis plena est, vera piis, & his qui sentiunt in se vim spiritus Christi, facta carnis, & membra, quae adhuc sunt super terram, mortificantem, animumque ad coelestia, & superna rapientem. Tum quia fidem nostram de aeterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit, atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit. Ita hominibus curiosis, carnalibus, & Spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuo versari praedestinationis Dei sententiam, pernitiosissimum est praecipitium, unde illos diabolus protrudit, vel in desperationem vel in aeque pernitiosam impurissimae vitae securiatem, deinde promissiones divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter propositae sunt, & Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam-in verbo Dei habemus, diserte revelatam.\n\n## De speranda aeterna salute tantum in nomine Christi\n\nSunt & illi Anathematizandi, qui dicere audent unumquemque in lege aut secta quam profitetur esse servandum, modo juxta illam, & lurnen naturae accurate vixerit, cum sacrae literae tantum Jesu Christi nomen praedicent, in quo salvos fieri homines oporteat.\n\n## De Ecclesia\n\nEcclesia Christi visibilis est coetus fidelium, in quo verbum Dei purum praedicatur, & sacramenta, quoad ea quae necessario exigantur, juxta Christi institutum recte administrantur. Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina, & Antiochena; ita & erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda & caeremoniarum ritus, verum in his etiam quae credenda sunt.\n\n## De Ecclesiae Authoritate\n\nHabet Ecclesia Ritus sive Caeremonias statuendi jus, & in fidei controversiis authoritatem; quamvis Ecclesia non licet quicquam instituere quod verbo Dei scripto adversetur, nec unum scripturae locum sic exponere potest, ut alteri contradicat. Quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis, & conservatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita praeter illos, nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.\n\n## De authoritate Conciliorum generalium\n\nGeneralia Concilia, sine jussu, & voluntate Principum congregari non possunt, & ubi convenerint, qui ex hominibus constant, qui non omnes spiritu, & verbo Dei, reguntur, & errare possunt, & interdum errarunt etiam in his quae ad Deum pertinent: ideoque quae ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria; neque robur habent, neque authoritatem, nisi ostendi possint e sacris literis esse desumpta.\n\n## De Purgatorio\n\nDoctrina Romanensium de purgatorio, de indulgentiis, de veneratione, & adoratione, tum imaginum, tum reliquiarum nec non de invocatione sanctorum, res est futilis, inaniter conficta, & nullis Scripturarum testimoniis innititur: immo verbo Dei contradicit.\n\n## De Ministrando in Ecclesia\n\nNon licet cuiquam sumere sibi munus publice praedicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit ad haec obeunda legitime vocatus & missus. Atque illos legitime vocatos & missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros, atque mittendi in vineam Domini publice concessa est in Ecclesia, co-optati fuerint, & asciti in hoc opus.\n\n## De loquendo in Ecclesia lingua quam populus intelligit\n\nLingua populo non intellecta, publicas in Ecclesia preces peragere, aut Sacramenta administrare, verbo Dei, & primitivae Ecclesiae consuetudini plane repugnat,\n\n## De Sacramentis\n\nSacramenta a Christo Instituta, non tantum sunt notae professionis Christianorum, sed certa quaedam potius testimonia, & efficacia signa gratiae atque bonae in nos voluntatis Dei, per quae invisibiliter ipse in nos operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verumetiam confirmat.\n\nDuo a Christo Domino nostro in Evangelio instituta sunt Sacramenta, scilicet: Baptismus, & Coena Domini.\n\nQuinque illa vulgo nominata Sacramenta: scilicet, confirmatio, poenitentia, ordo, matrimonium, & extrema unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt, ut quae, partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitae status sunt in Scripturis quidem probati: sed Sacramentorum eandem cum Baptismo, & Coena Domini rationem non habentes, ut quae signum aliquod visibile seu caeremoniam, a Deo institutam, non habeant.\n\nSacramenta non in hoc instituta sunt a Christo ut spectarentur, aut circumferentur, sed ut rite illis uterentur, & in his duntaxat qui digni percipiunt salutarem habent effectum: Qui vero indigne percipiunt, damnationem (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt.\n\n## De vi institutionum divinarum quod eam non tollat malitia Ministrorum\n\nQuamvis in Ecclesia visibili, bonis mali semper sunt admixti, atque interdum ministerio verbi, & Sacramentorum adminstrationi praesint, tamen cum non suo, 〈◊〉 Christi nomine agant, ejusque mandato, & authoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam, effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur, quoad eos qui fide, & rite sibi oblata percipiunt, quae propter institutionem Christi, & promissionem efficacia sunt licet per malos administrentur.\n\nAd Ecclesiae tamen disciplinam pertinet, ut in malos ministros inquiratur, accusenturque ab his, qui eorum flagitia noverint, atque tandem justo convicti judicio deponantur.\n\n## De Baptismo\n\nBaptismus non est tantum professionis signum, ac discriminis nota, qua Christiani a non Christianis discernantur, sed etiam est signum regenerationis, per quod, tanquam per instrumentum, recte baptismum suscipientes, Ecclesiae inseruntur, promissionis de remissione peccatorum, atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum sanctum visibiliter obsignantur, fides confirmatur, & vi divinae invocationis gratia augetur.\n\nBaptismus parvulorm omnino in Ecclesia retinendus est, ut qui cum Christi institutione optime congruat.\n\n## De Coena Domini\n\nCoena Domini non est tantum signum mutuae benevolentiae Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostrae per mortem Christi redemptionis.\n\nAtque adeo, rite, digne, & cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi; similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis Christi.\n\nPanis & Vini Transubstantiatio in Eucharistia ex sacris literis probari non potest. Sed apertis Scripturae verbis adversatur, Sacramenti naturam evertit, & multarum superstitionum dedit occasionem.\n\nCorpus Christi datur, accipitur, & manducatur in Coena, tantum coelesti, & spirituali ratione. Medium autem quo corpus Christi accipitur, & manducatur in Coena, fides est.\n\nSacramentum Eucharistiae, ex institutione Christi non servabatur, circumferebatur, elevebatur, nec adorabatur.\n\n## De manducatione corporis Christi, & impios illud non manducare\n\nImpii, & fide viva destituti, licet carnaliter, & visibiliter (ut Augustinus loquitur) corporis, & sanguinis Christi Sacramentum, dentibus premant, nullo tamen modo Christi participes efficiuntur. Sed potius tantae rei Sacramentum, seu Symbolum, ad judicium sibi manducant, & bibunt.\n\n## De utraque specie\n\nCalix Domini laicis non est denegandus, utraque enim pars Dominici Sacramenti, ex Christi institutione, & praecepto, omnibus Christanis ex aequo administrari debet.\n\n## De unica Christi oblatione in cruce perfecta\n\nOblatio Christi semel sacta, perfecta est redemptio, propitiatio, & satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus, quam actualibus. Neque praeter illam unicam, est ulla alia pro peccatis expiatio, unde missarum sacrificia, quibus, vulgo dicebatur, sacerdotem offerre Christum in remissionem poenae, aut culpae, pro vivis & defunctis, blasphema figmenta sunt, & perniciosae imposturae.\n\n## De conjugio Sacerdotum\n\nEpiscopis, presbyteris, & diaconis nullo mandato divino praeceptum est, ut aut coelibatum voveant, aut a matrimonio abstineant. Licet igitur etiam illis, ut caeteris omnibus Christianis, ubi hic ad pietatem magis facere judicaverint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.\n\n## De excommunicatis vitandis\n\nQui per publicam Ecclesiae denuntiationem rite ab unitate ecclesiae praecisus est, & excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine (donec per poenitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio Judicis competentis) habendus est tanquam Ethnicus & publicanus.\n\n## De traditionibus Ecclesiasticis\n\nTraditiones atque caeremonias easdem, omnino necessarium est esse ubique, aut prorsus consimiles. Nam ut variae semper fuerunt, & mutari possunt, pro Regionum, temporum & morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.\n\nTraditiones, & caeremonias Ecclesiasticas quae cum verbo Dei non pugnant, & sunt authoritate publica institutae, atque probatae, quisquis privato consilio volens, & data opera, publice violaverit, is ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiae, quique laedit authoritatem Magistratus, & qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice ut caeteri timeant, arguendus est.\n\nQuaelibet Ecclesia particularis, sive Nationalis, authoritatem habet instituendi, mutandi aut abrogandi Caeremonias, aut ritus Ecclesiasticos, humana tantum authoritate institutos, modo omnia ad aedificationem fiant.\n\n## De Homiliis\n\nTomus secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic articulo subjunximus, continet piam & salutarem doctrinam, & his temporibus necessariam▪ non minus quam prior Tomus Homiliarum, quae editae sunt tempore Edwardi sexti: Itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter, & clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse judicavimus.\n\n## De nominibus Homiliarum\n\n- Of the right use of the Church.\n\n- Against peril of Idolatry.\n\n- Of repairing and keeping clean of Churches.\n\n- Of good works.\n\n- First, Of fasting.\n\n- Against gluttony and drunkenness.\n\n- Against excess of Apparel.\n\n- Of Prayer.\n\n- Of the place and time of Prayer.\n\n- That common Prayers and Sacraments ought to be ministred in a known tongue.\n\n- Of the reverent estimation of God’s Word.\n\n- Of Alms-doing.\n\n- Of the Nativity of Christ.\n\n- Of the Passion of Christ.\n\n- Of the Resurrection of Christ.\n\n- Of the worthy receiving of the Sacrament of the body and blood of Christ.\n\n- Of the gifts of the Holy Ghost.\n\n- For the Rogation days.\n\n- Of the State of Matrimony.\n\n- Of Repentance.\n\n- Against Idleness.\n\n- Against Rebellion.\n\n## De Episcoporum & Ministrorum consecratione\n\nLibellus de consecratione Archiepiscoporum, & Episcoporum, & de ordinatione presbyterorum, & diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI. & authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad ejusmodi consecrationem, & ordinationem necessaria continet, & nihil habet, quod ex se sit, aut superstitiosum, aut impium: itaque quicunque juxta ritus illius libri consecrati, aut ordinati sunt, ab anno secundo praedicti regis Edwardi, usque ad hoc tempus aut imposterum juxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite atque ordine, atque legitime statuimus esse, & fore consecratos & ordinatos.\n\n## De civilibus Magistratibus\n\nRegia Majestas in hoc Angliae regno, ac caeteris ejus dominiis, summam habet potestatem, ad quam, omnium statuum hujus regni, sive illi Ecclesiastici sint, sive civiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, & nulli externae jurisdictioni est subjecta, nec esse debet.\n\nCum Regiae Majestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus, animos quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam Injunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editae, apertissime testantur. Sed eam tantum praerogativam, quam in sacris Scripturis a Deo ipso, omnibus piis Principibus, videmus semper fuisse attributam: hoc est, ut omnes status. atque ordines fidei suae a Deo commissos, sive illi Ecclesiastici sint, sive civiles, in officio contineant, & contumaces, ac delinquentes gladio civili coerceant.\n\nRomanus pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc regno Angliae.\n\nLeges Regni possunt Christianos propter capitalia, & gravia crimina, morte punire.\n\nChristianis licet, ex mandato Magistratus, arma portare & justa bella administrare.\n\n## De illicita bonorum communicatione\n\nFacultates & bona Christianorum non sunt communia, quoad jus & possessionem (ut quidam Anabaptistae falso jactant) debet tamen quisque de his quae possidet, pro facultatum ratione pauperibus eleemosynas benigne distribuere.\n\n## De jure jurando\n\nQuemadmodum juramentum vanum, & temerarium a Domino nostro Jesu Christo, & Apostolo ejus Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: 〈◊〉 Christianorum Religionem minime prohibere censemus, quin jubente magistratu in causa fidei, & charitatis jurare liceat modo id fiat juxta Prophetae doctrinam, in justitia, in judicio, & veritate.\n\n## Confirmatio Articulorum\n\nHic liber antedictorum Articulorum jam denuo approbatus est, per assensum & consensum Serenissimae Reginae Elizabethae Dominae nostrae, Dei gratia Angliae Franciae, & Hiberniae Reginae defensoris fidel, &c. retinendus, & per totum Regnum Angliae exequendus. Qui Articuli, & lecti sunt, & denuo confirmati, subscriptione D. Archiepiscopi & Episcoporum superioris domus, & totius Cleri inferioris domus in Convocatione Anno Domini, 1571."}